

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 11: Versus 42
Praeteritis judicium.Breviter multa eorum vitia perstrinxit, qui ad vilia decimanda intendentes, futuri judicii metum, et Dei charitatem non habent. Praetereunt judicium, quia non omnia quae agunt in judicium referunt. Charitatem praetereunt, quia non ex affectu Deum diligunt. Sed rursus, ne fidei vos studiosos faciat operum negligentes, perfectionem fidelis viri supponit, ut post fidem operetur.